Latin
Book 2
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.85
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Sed ut haec ab apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus uenit Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos, dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con. . . demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani uocabulo falsi baptismatis infamatis.