# Contra Litteras Petiliani 2.92

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.92

Petilianus dixit: Sed non est pars tanebrarum cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exierunt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum. non est aurum cum sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat pars eorum de terra.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
