Latin
2.97 to 2.99
Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.97-99
Unproofread scanNot analysed yet
Petilianus dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis? Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere? Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?