Latin
Book 3
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus, quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi- CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis dicere doceret: 'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).