Latin
Book 3
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Ego enim respondens primae parti scriptorum eius, quae tone in manus meas uenerat, praetermisso conuicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait: bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari, illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum quod ait: conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis, et quaesiui. unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta ■conscientia est et hoc ille qui est accepturas ignorat.