# Contra Litteras Petiliani 3.18

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.18

Quid enim ad rem pertinuit, quia uerbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: conscientia namque sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? nam ut noueritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil eius subleuat defectionem. ad ipsa enim uerba rursus interrogo et utrum responderit quaero: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est et hoc accepturus ignorat? ad hoc responderi flagitate ne(c ho)minem relicta causa conuiciose alienari permittite. si conscientia sancte dantis attenditur — uidete quia non dixi 'conscientia dantis', sed addidi 'sancte dantis' —, si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
