# Contra Litteras Petiliani 3.29

Augustine, Contra Litteras Petiliani, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.29

Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit. saepe: ignoraui, inquis et respondet: sed si ignorares et quasi conuincit, ne mihi liceat dicere: 'ignoraui'. commemorat Mensurium Caecilianum Macarium Taurinum Komanum et eos contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem, eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat, quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium deferendo contra se ferri exerique coegerunt.

---

Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml.
