Latin
Book 3
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.49
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo conclusit epistulam suos exhortans et monens, ne decipiantur a nobis, et nostros dolens, quod eos peiores quam fuerant fecerimus. his igitur diligenter consideratis atque discussis, quod ex ea ipsa epistula quam scripsit satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc quod in epistula mea primitus posui, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis uel potius, ut addam quod magnum firmamentum putat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum, si dantis polluta conscientia est, accepturus ignorat. unde non mirandum est hominem pro falsitate resistentem pressum . contra uenientis ueritatis angustiis insana potius anhelasse conuicia quam cum illa, quae uinci non potest, ambulare uoluisse.