Latin
Book 3
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.51
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hoc, quod modo dixi, in illa ipsa epistula mea, contra quam scribendo nihil dixit, euidentissime positum est, et quid ibi egerit, quaeso, parumper aduertite et, quamuis illi faueatis nosque oderitis, si potestis, aequo animo tolerate. quia enim priore epistula sua, cuius primis partibus, quae solae in manus nostras tunc uenerant, primo responderam, ita spem baptizandi hominis in homine baptizandi posuerat, ut . diceret: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, quia ergo haec Petilianus diierat, non aliud uolens intellegi originem et radicem et caput baptizandi hominis nisi hominem a quo baptizaretur, subieci ego et dixi: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde germinat, ubi caput unde incipit? an forte, cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus estorigo et radix et caput? hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic exclamaui: o humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus curnon sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem Christianus infigat, Christus christiani sit caput? neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritalis credentibus impertitur, dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus Paulus (caput) est et origo eorum quos plantauerat (aut Apollo radix est eorum quos rigauerat) ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum idem dicat: 'ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus'; nec radix eorum erat ipse, sed ille potius qui ait: 'ego sum uiti-s, uos estis sarmenta.' caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos multos unum esse corpus in Christo ipsumque Christum caput esse uniuersi corporis pluribus locis apertissime praedicet? quapropter siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit 'maledictus omnis qui spem suam ponit in homine'.