Latin
3.64.1 to 3.64.9
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.64.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uero id egit Petilianus scriptis suis, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur, et hoc a me non inaniter nec pueriliter nec insipienter dictum est, primordia epistulae ipsius quibus tunc respondi recensete, et uidebitis. immo uero me commemorante diligenter aduertite: conscientia, inquit, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. et tamquam diceretur ei 'unde hoc probas?' ,omnis res enim origine, inquit, et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis cri'minibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit, (arbor mala malos fructus facit). numquid colligunt de spinis uuas? ,et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius. haec omnia quo pertineant uidetis, ut scilicet sancte dantis conscientia, ne quisquam sumens a perfido non fidem percipiat sed reatum, ipsa sit origo et radix et caput et semen baptizati. uolens enim probare conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum qui sciens fidem sumit a perfido, continuo subiecit: omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. et ne quisquam tam tardus esset, ut adhuc non intellegeret de illo eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat hoc subsequenter et dicit: quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu.