Latin
3.64.20 to 3.64.22
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.64.20-22
Unproofread scanNot analysed yet
postea uero cum dicit quod et nos dicimus: ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix, delet quod antea dixerat. quia conscientia sancte dantis est origo et radix et caput accipientis. uicit ergo ueritas, ut homo qui baptismum Christi desiderat non in homine ministro spem ponat, sed ad ipsum Christum tamquam ad originem quae non mutatur, ad radicem quae non euellitur, ad caput quod non deicitur securus accedat.