Latin
1
Augustine, Contra Mendacium 1
Unproofread scanNot analysed yet
Multa mihi legenda misisti, Consenti frater carissime, multa mihi legenda misisti. quibus rescripta dum praeparo et aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, emensus est annus atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque rescriberem, ne arridente iam tempore nauigandi perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. itaque omnibus, quae mihi Leonas dei famulus abs te adtulit, et mox ut ea sumpsi et postea cum haec dictare iam uellem euolutis atque perlectis et quanta potui consideratione perpensis ualde sum tuo delectatus eloquio et sanctarum memoria scripturarum ingeniique sollertia et dolore, quo neglegentes catholicos mordes, et zelo, quo aduersus etiam latentes haereticos frendes. sed non mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis eruendos. ut quid enim eos tanta cura uestigare atque indagare conamur, nisi ut captos in apertumque productos aut etiam ipsos ueritatem doceamus aut certe ueritate conuictos nocere aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur siue caueatur, dei autem ueritas augeatur. quomodo igitur mendacio mendacia recte potero persequi? an et latrocinio latrocinia et sacrilegio sacrilegia et adulterio sunt adulteria persequenda? si autem ueritas dei in meo mendacio abundabit, numquidnam et nos dicturi sumus: faciamus mala, ut ueniant bona? quod uides quemadmodum detestetur apostolus. quid est enim aliud 'mentiamur, ut haereticos mendaces ad ueritatem adducamus', nisi :faciamus mala. ut ueniant bona? an aliquando bonum est mendacium uel aliquando mendacium non est malum? cur ergo scriptum est: odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium? non enim aliquos excepit aut indefinite dixit (perdes loquentes mendacium', ut quosdam, non omnes intellegi sineret, sed uniuersalem sententiam protulit dicens: perdes omnes qui loquuntur mendacium. an quia non dictum est: perdes omnes qui loquuntur omne mendacium uel qui loquuntur quodcumque mendacium, ideo putandum est locum alicui relaxatum esse mendacio? ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui loquuntur non eos deus perdat, sed eos omnes perdat, qui loquuntur iniustum mendacium, non quodcumque mendacium, quia inuenitur et iustum, quod utique laudis debet esse, non criminis?