Latin
10
Augustine, Contra Mendacium 10
Unproofread scanNot analysed yet
Semper, frater, in talibus causis cum timore recolendum est: quicumque me negauerit coram hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis est. an uero Christum coram hominibus non negat, qui eum coram Priscillianistis negat, ut eos latentes blasphemo mendacio nudet et capiat? quis autem dubitat, obsecro te, negari Christum, cum, sicuti est uerus, ita non esse dicitur et, sicut eum Priscillianista credit, ita esse dicitur?