Latin
14
Augustine, Contra Mendacium 14
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter illud, quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in corde suo, non sic accipiendum est, quasi retenta in corde ueritate loquendum sit in ore mendacium. sed ideo dictum est, quia fieri potest, ut loquatur quisque ore ueritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, id est, si quod loquitur ipse non credat. sicut haeretici, maximeque idem Priscillianistae faciunt, cum catholicam ueritatem non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri esse credantur. loquuntur ergo ueritatem in ore suo, non in corde suo. propterea distinguendi erant ab illo, de quo dictum est: qui loquitur ueritatem in corde suo. hanc autem ueritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita praedicet; contra istam uero nec in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad iustitiam et ore confessionem faciat ad salutem. nam et in illo psalmo, cum dictum esset: qui loquitur ueritatem in corde suo, mox etiam hoc additum est: qui non egit dolum in lingua sua.