Latin
17
Augustine, Contra Mendacium 17
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici uestigari nec catholica fide uituperata nec haeretica inpietate laudata. Sed si aliter omnino non posset educi de cauernis suis haeretica inpietas, nisi a tramite ueritatis lingua catholica deuiaret, tolerabilius illa occultaretur, quam ista praecipitaretur; tolerabilius in suis foueis delitiscerent uulpes, quam propter illas capiendas in blasphemiae foueam caderent uenatores; tolerabilius perfidia Priscillianistarum ueritatis uelamine tegeretur, quam fides catholicorum. ne a Priscillianistis mentientibus laudaretur, a catholicis credentibus negaretur. nam si propterea iusta sunt non qualiacumque, sed blasphema mendacia, quia hoc animo fiunt, ut occulti haeretici detegantur poterunt isto modo, si eodem animo fiant, casta esse adulteria. quid? si enim ex numero Priscillianistarum inpudicarum aliqua femina iniciat oculum in catholicum Ioseph eique promittat prodituram se latebras eorum, si ab illo inpetrauerit stuprum, certumque sit eam, si ei consensum fuerit, quod pollicita est inpleturam, faciendumne censebimus? an intellegemus nequaquam tali pretio merces eius modi conparandas? cur ergo non emimus capiendos haereticos carne in adulterium . defluente et emendos putamus ore in blasphemia fornicante? aut enim licebit utrumque pari ratione defendere, ut ideo haec non esse dicantur iniusta, quia ea facta sunt intentione, qua conprehenderentur iniusti, aut, si sana doctrina nec propter inueniendos haereticos uult nos cum feminis inpudicis saltem corpore, non mente misceri, profecto nec propter inueniendos haereticos uult a nobis saltem uoce, non mente aut inmundam haeresim praedicari aut castam catholicam blasphemari, quia et ipsum mentis imperium, cui debet omnis inferior motus hominis oboedire, digno non carebit obprobrio, quando fit, quod fieri non oportet seu membro seu uerbo. quamquam etiam cum uerbo fit, membro fit, quoniam lingua membrum est, qua fit uerbum; nec ullum factum nostrum membro ullo paritur, nisi quod prius corde concipitur, uel potius intus cogitando et consentiendo iam partum foras editur faciendo per membrum. non itaque animus a facto excusatur, quando dicitur aliquid non ex animo fieri, quod tamen non fieret, nisi animus faciendum esse decerneret.