# Contra Mendacium 18.1-15

Augustine, Contra Mendacium, 18.1 to 18.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/18.1

Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat; sed ea, quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla uelut bona intentione facienda sunt. ea quippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata: sicut uictum praebere pauperibus bonum opus est, si fit causa misericordiae cum recta fide; sicut concubitus coniugalis, quoniam fit causa generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. haec atque huius modi secundum suas causas opera sunt bona uel mala, quia eadem ipsa, si habent causas malas, in peccata uertuntur: uelut si iactantiae causa pauper pascitur; aut lasciuiae causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut deo, sed ut diabolo nutriantur. cum uero iam opera ipsa peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae uel cetera talia, quis est, qui dicat causis bonis esse facienda, ut uel peccata non sint uel, quod est absurdius, iusta peccata sint? quis est, qui dicat: ut habeamus, quod demus pauperibus, faciamus furta diuitibus aut testimonia falsa uendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis iudicibus eruuntur? duo enim bona fiunt huius uenditione mendacii, ut et pecunia sumatur, unde inops alatur, et iudex fallatur, ne homo puniatur. testamenta etiam si possumus. cur non uera supprimimus et falsa subponimus, ut hereditates uel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni, sed hi potius, a quibus esurientes pascuntur, nudi uestiuntur, peregrini suscipiuntur, captiui redimuntur, ecclesiae construuntur? cur enim non fiant illa mala propter haec bona. si propter haec bona nec illa sunt mala? iam uero si aliquae inmundae et diuites feminae uideantur amatores et stupratores suos insuper ditaturae, cur non et has partes atque artes suscipiat uir misericors, quibus pro tam bona causa utatur.

---

Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml.
