# Contra Mendacium 18.16-24

Augustine, Contra Mendacium, 18.16 to 18.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/18.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/18.16

ut habeat, unde indigentibus largiatur, nec audiat apostolum dicentem: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, u t habeat unde tribuere cui opus est? si quidem non solum ipsum furtum, uerum etiam falsum testimonium et adulterium et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa perpetretur, ut sit, unde fiat bonum. quis ista dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque subuertere? quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod inpiissimum sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque iuste nec inpune tantum, uerum etiam gloriose, ut in eo perpetrando non solum supplicia nulla timeantur, sed sperentur et praemia, si semel concesserimus in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum, ut, quaecumque propter bonas causas facta inueniuntur, nec ipsa mala esse iudicentur? at si iustitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse superflua diuiti, ut praeberet necessaria pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit, ut ille heres esset, qui facturus inde fuerat elemosynas largas, non ille, qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstrauerit misericordia se fecisse adulterium, ut per illam, cum qua fecit, de morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem, de qua quaestio est, propius accedamus, si merito punit eum, qui feminae alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae propterea se adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perueniret: obsecro te, cum dicat apostolus: nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato et ideo nec manus nec corporis genitalia nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut Priscillianistas inuenire possimus, quid nos lingua, quid totum os nostrum, quid organum uocis offendit, ut haec exhibeamus arma peccato tantoque peccato, ubi deum nostrum, ut Priscillianistas adprehensos ab ignorantiae blasphemiis eruamus, sine excusatione ignorantiae blasphememus?

---

Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml.
