# Contra Mendacium 24.1-12

Augustine, Contra Mendacium, 24.1 to 24.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/24.1

Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter adtendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc inportare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus "fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem", procul dubio fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor lapideum iudaeorum, item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. quid? quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit, quae appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, parcae, quod non parcant. unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi, quod diabolus ait domino de sancto Iob et intellegitur <maledixerit>. quo uerbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum id quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus nec quod Dauid simulauit insaniam nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea, quae uera sunt intellegenda, referendae.

---

Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml.
