Latin
24.33 to 24.36
Augustine, Contra Mendacium 24.33-36
Unproofread scanNot analysed yet
sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur, non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam ueritas habet, quia ut significando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.