# Contra Mendacium 26.1-8

Augustine, Contra Mendacium, 26.1 to 26.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/26.1

Ad ostendenda ergo quaedam, quae putantur in scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intellegantur, non tibi parum aduersus istos ualere uideatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis litteris inueniunt uelut exempla mentiendi. illa quippe omnia, quae nominatim commemorant, ubi sit quisque mentitus, in eis libris leguntur, in quibus non solum dicta, uerum etiam facta multa figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. in figuris autem quod uelut mendacium dicitur, bene intellectum uerum inuenitur. apostoli uero in epistulis suis aliter locuti sunt aliterque conscripti actus apostolorum iam uidelicet reuelato testamento nouo, quod illis figuris propheticis uelabatur. denique in tot epistulis apostolicis atque in ipso tam grandi libro, in quo actus eorum canonica ueritate narrantur, non inuenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum, quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut ilia sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent.

---

Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml.
