Latin
26.9 to 26.22
Augustine, Contra Mendacium 26.9-22
Unproofread scanNot analysed yet
erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio. et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo. hoc en-or quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, conpatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille, cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est eius apostoli, quod iam supra commemoraui: fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. nam si propterea quia dixit: factus sum iudaeis tamquam iudaeus et his qui sub lege erant tamquam sub lege. ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam his, qui sine lege erant, tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret: quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. de nullis igitur apostolicis actibus siue sermonibus isti proferunt imitanda exempla mentiendi. de propheticis ergo factis seu dictis ideo sibi uidentur habere, quod proferant, quia figuras praenuntiatiuas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sunt aliquando similia. sed cum referuntur ad eas res, propter quas significandas ita facta uel dicta sunt, reperiuntur significationes esse ueraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia.