Latin
28
Augustine, Contra Mendacium 28
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est etiam illud, quod commemorasti eos dicere 'dominum Iesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis, et propinquantibus eis castello, quo ibant, illum longius se ire finxisse', ubi euangelista dicens: ipse autem se finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut inpune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius ire se finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem si bene intellegatur et ad id, quod uoluit significare, referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et mustela uulpeculae, ut per narrationem fictam ad id, quod agitur, uerax significatio referatur: unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum, ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad uitem et ad rubum. quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. haec dixi propter id, quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae, licitum uolens habere mendacium insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, adtendat, quid agendo perfecerit. longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit inpleuisse faciendo.