Latin
35
Augustine, Contra Mendacium 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita uelut imitanda exempla mentiendi, ad hanc regulam mihi uidentur non solum ista, uerum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod creditur, ostendatur non esse mendacium —siue ubi tacetur uerum nec dicitur falsum; siue ubi significatio uerax aliud ex alio uult intellegi, quod genus figuratorum uel dictorum uel factorum abundat in propheticis litteris —aut quae conuincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam iustitiam, sed ueniam postulandam. hoc quidem mihi uidetur; et ad istam sententiam me superius disputata conpellunt.