# Contra Mendacium 35

Augustine, Contra Mendacium, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/35

Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita uelut imitanda exempla mentiendi, ad hanc regulam mihi uidentur non solum ista, uerum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod creditur, ostendatur non esse mendacium — siue ubi tacetur uerum nec dicitur falsum; siue ubi significatio uerax aliud ex alio uult intellegi, quod genus figuratorum uel dictorum uel factorum abundat in propheticis litteris — aut quae conuincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam iustitiam, sed ueniam postulandam. hoc quidem mihi uidetur; et ad istam sententiam me superius disputata conpellunt.

---

Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml.
