Latin
40.12 to 40.24
Augustine, Contra Mendacium 40.12-24
Unproofread scanNot analysed yet
et pater exaudit orantem, ut ualeat sine mendacio subuenire, cui uult pater ipse, cuius inscrutabilia sunt iudicia, subueniri. talis igitur filius ita obseruat a mendacio, sicut a peccato. nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur. unde illud est: omnis homo mendax. sic enim dictum est, tamquam diceretur: omnis homo peccans. et illud: si autem ueritas dei in meo mendacio abundauit. ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur, qua dictum est: omnis homo mendax, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. cum uero nihil falsi ex eius ore procedit, secundum eam gratiam sic erit, de qua dictum est: qui natus est ex deo, non peccat. haec enim natiuitas si sola esset in nobis, nemo peccaret; et quando sola erit, nemo peccabit. nunc autem adhuc trahimus, quod corruptibiles nati sumus, quamuis secundum id, quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renouamur interius. cum uero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, uita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit; aculeus autem mortis est peccatum.