Latin
24
Augustine, Contra Partem Donati Post Gesta 24
Unproofread scanNot analysed yet
Expergiscimini aliquando; non uos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat; iam consonate paci, cohaerete unitati, adquiescite caritati, cedite ueritati; ecclesiam catholicam incipientem ab Hierusalem cognoscite usque quaque diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat Caeciliani. totiens enim purgatus, totiens absolutus etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. haec uerba per orbem terrae uniuersa personat ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa: 'testimonium dei noui, negotium Caeciliani non noui; credo innocentem a uestris maioribus insectatum quem lego totiens absόlutum, sed qualiscumque sit causa eius, causae meae nihil praeiudicat, qualiscumque sit persona eius, personae meae nihil praeiudicat. uos hoc dixistis, uos ad hoc suscripsistis: nec causa causae nec persona personae. ecce dominus dicit: per omnes gentes, incipientibus Hierusalem; diuinam ueritatem in una ecclesia teneamus et humanas lites aliquando finiamus'.