# Contra Partem Donati Post Gesta 36

Augustine, Contra Partem Donati Post Gesta, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/36

Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et Primiani modo coniunctorum, paulo ante inuicem damnatorum? sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores, quamuis non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa similitudine dominus angelos intellegi uoluit. magis enim ad- õ tendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari. neque enim et ipsi non uident inuicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non uidentur. sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum mala facta nesciuntur.

---

Augustine, Contra Partem Donati Post Gesta, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029a/stoa0040.stoa029a.opp-lat1.xml.
