Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.1-2
Not analysed yet
IULIANUS. Magnis licet impeditus angoribus, quos intuenti mihi hac tempestate Ecclesiarum statum, partim indignatio ingerit, partim miseratio; non abieceram tamen promissionis meae fidem, videlicet ut qui fueram factus debitor promittendo, solvendo quoque esse curarem. Nam in libris quos ad fratrem nostrum Turbantium episcopum, virum magno virtutum fulgore conspicuum, contra Augustini scripta dictavi, pollicitus sum, si nihil quod studiis obsisteret, eveniret incommodi, occursurum me protinus eorum argumentis omnibus, qui ex sententia Manichaeorum traducem peccati, id est malum naturale defenderent; a quo sum hactenus munere varia et indissimulabili necessitate suspensus. AUGUSTINUS. Utinam imiteris Turbantium post illa tua scripta, et post has tuas laudes, quibus eum dicis virum magno virtutum fulgore conspicuum, a vestro errore liberatum! Responsum est autem illis tuis libris, et demonstratum tibi, quae catholica lumina in sanctarum Scripturarum tractatione clarissima hoc opprobrio, id est Manichaeorum appellatione, offuscare coneris. Opus dedicatur Floro.