Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.16
Not analysed yet
IUL. Cum haec itaque haud aliter quam dixi, constet impleta; mirari satis nequeo hominis impudentiam, qui in hoc recenti opere suo libros meos falsitatis accusat, quos tamen necdum in manus suas venisse testatur 12 . Durum quidem, quod consuetudo peccandi amorem delicti facit; sed nihil durius, quam quod exstinguit pudorem; quod licet ex improbitatis usu esse constaret, tamen amplius praesentia pericula docuerunt, quam quisquam nostrum poterat autumare. Quando enim crederem eo usque Numidae induruisse frontem, ut in uno opere et uno versu utrumque fateretur, et me falsa dixisse, et se non legisse quid dixerim. AUG. Si hoc non fecisti, ille fecit qui de libris tuis ea, quae comiti Valerio putavit mittenda esse, decerpsit. Quod eum non credens ego fecisse mendaciter, auctori tribui quod decerptori debui. Tuos quippe libros nondum legeram, sed quae ille ex eis decerpserat, legeram. Si te hominem cogitares, hoc fieri potuisse cum cerneres, nequaquam tam invidiosam quaereres homini hac occasione calumniam. Aug. legit tantum excerpta.