# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.17

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.17

IUL. Nam scribens ad eum, quem miratur studiosum esse librorum suorum, cum sit militiae sudoribus occupatus, indicat ab Alypio chartulas ad se fuisse delatas, quae ita superscriptae essent: Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi. Hic video eum, qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio quibus libris ea, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistola quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi . Et post haec verba infert iterum suis sermonibus: Credo ex his libellis ista decerpta sunt; unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi eius, quod quattuor voluminibus explicavit, refellendo et redarguendo nostra elaboraret intentio; nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti 13 . Ostendit ergo hic apertissime excerpta illa suspicari se de opere meo tumultuarie fuisse collecta; integros autem ignorare libros, quibus tamen audet se dicere respondere potuisse. AUG. Cur non auderem, qui te in eis vana dixisse dubitare utique non deberem? Non enim contra vera posses loqui nisi vana. Neque meus animus me fefellit; eos namque libros tuos tales inveni, cum legerem, quales praesumpseram esse, antequam legerem. Epistola directa Romam.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
