Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.19
Not analysed yet
IUL. Porro utatur indicio epistolae, qua aut accepit, aut finxit me responsionem contra novos Manichaeos (quia vetus dedignatur videri) quattuor voluminibus explicasse; cur non curavit ea quae obiecissemus addiscere? Cur non studuit, qui cum esset congressurus, agnoscere; sed levitate turpissima concitatus in certamen maximum luminibus involutis, Andabatarum more, processit? Quod factum eiusmodi allegatione defendit, ut dicat se patroni sui festinationem, quam ille in transmittendis schedis habuit, imitari praecipiti responsione voluisse; quasi non honestissime potuerit intimare tempus sibi aliquod debere concedi, quo ad lectionem editi operis perveniret; flagitium esse inter eruditos in scribendi gravitate delinquere, et impatientia deliberandi impugnare, quod nescias. Huc accedit, quod nobis calliditatis moliturus invidiam, quae dictorum eius seriem curtaverit, his excerptis fidem accommodavit, quae verisimilius falsitate eius et malignitate, quam cuiusquam nostrum imperita simplicitate videntur esse composita. Verum id quovis animo, quovis auctore contigerit; nobis tamen duobus suffragatur modis; quia simul patuit et quanta sit levitas, et quanta imbecillitas in veritatis inimico, qui se approbavit, et cum loqui non debeat, tacere non posse, et paucis semiplenis discerptisque magis quam aggregatis sententiis, de primo tamen solum libro meo ita cessisse fractum, ut vulgi in nos femineis admodum vocibus pectora commoveret; quod disputationis nostrae processibus apparebit. AUG. Quid mihi irasceris, quod ad me libri tui pervenire tardius potuerunt; vel quod eos quaerens non potui celeriter invenire? Tamen potui et omnino debui, ea quae mihi missa chartula continebat, cuiuscumque et qualiacumque essent, ne putarentur invicta, plane apertis, non involutis oculis inspicere, et sine dilatione refellere; quia etsi numquam libros tuos reperire possem, oportuit ut ea, quae alicuius momenti esse credidit, qui tanto viro arbitratus est esse mittenda, quantum valerem, ne quisquam legens eis deciperetur, arguerem. Non ergo mihi quod obiecisti obiceres, nisi tu potius ista, ut non dicam exstinctis, certe clausis oculis loquereris. Nullo modo autem diceres, vulgi a nobis in vos pectora commoveri, nisi scires multitudinem christianam in utroque sexu fidem catholicam non latere, quam conaris evertere. Naturalis mali opinio.