# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.2

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.2

IUL. Verum, ut primum respirare licuit, consilium erat, quantum maxime tulisset ipsius rei natura, breviter promissa complere, nisi me actuosiorem denuo ingredi provinciam, beatissime pater Flore, voluisses; qui, quoniam tantum vales reverentia sanctitatis, ut praeceptis tuis segniter oboedire irreligiosum iudicem, obtinuisti facile ut in longiores vias compendium illius, quam elegeram, brevitatis extenderem. Favebis itaque operi tua auctoritate suscepto, cuius ob hoc potissimum nomen inserui, ut stilus securior et hilarior graderetur sub tantae patrocinio iussionis. Fuit igitur concepta animo non importuna ratio brevitatis; quia in illis quattuor libris cuncta fere, quae inventa a Manichaeis Augustini contra nos fuerant ore prolata, catholicae fidei veritas, pro qua et cum qua labentis mundi odia promeremur, tam disputationibus invictis, quam sacrae Legis testimoniis armata, protriverat, nec quidquam pene reliquum erat, si aequis iudicibus uteremur. AUG. Contra tuos illos quattuor libros sex libri a me scripti sunt. Post commemorationem quippe doctorum catholicorum (quos Manichaeos facis, mihi sub hoc crimine obiciendo quod illi in catholica Ecclesia didicerunt atque docuerunt), quam duobus prioribus voluminibus explicavi, sequentes quattuor singulos tuis singulis reddidi; redarguens tenebras haeresis vestrae luce catholicae veritatis, quam deserendo caecatus insanis, et rei, de qua nulla umquam in Ecclesia Christi controversia fuit, sicut novus haereticus, aequos iudices quaeris; quasi tibi videri aequi iudices possint, nisi quos vestro errore deceperis. Quem vero iudicem poteris Ambrosio reperire meliorem? De quo magister tuus Pelagius ait, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere? Numquid ergo iste sensu in Scripturis purissimo impurissimi Manichaei dogma retineret, dicens: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 1 ? Tu ergo iam iudica quam non puro sensu hoc catholicum dogma reprehendas, teque corrigere Ambrosio iudicante ne differas. Scripturae ratione firmantur.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
