# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.20

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.20

IUL. Admoneo tamen hic quoque, sicut priore a nobis opere factum est, non me omnia examussim eius verba positurum; sed ea capita, quibus destructis, naturalis mali opinio conteratur. AUG. Ea quae praetermittis, colligentur fortasse vel a nobis vel ab aliis, ut appareat cur praetermiseris. Textuum truncatio.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
