# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.21

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.21

IUL. Quod licet plene primo opere constet effectum; tamen quoniam nunc nonnulla de uno dumtaxat libro meo sibi refellenda proposuit, meque, ut praelocutus sum, arguit, quod capita dictorum eius quae inserui, magna ex parte truncaverim; ostendam primo, id quod reprehendit, nec a me esse factum, et ab illo impudentissime in hoc eodem opere frequentatum. Tunc probabo, illis ipsis concisis brevibusque sententiis, quas de scriptis meis, quibus fuerat impugnatus, interserit, ita nullis eum solidis responsionibus obstitisse, ut et illa invexata permaneant, et hic planius detestanda fateatur, quam nostra operatio laboraverat explicare. AUG. Iam superius ad ista respondi. Omissiones.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
