Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.22.1
Not analysed yet
IUL. Attoniti ergo, quid contra me scripserit, audiamus. Verba -inquit -de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista posuit, quae refutare conatus est: "mnatores nos esse nuptiarum, operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant; quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum; eosque, de qualibuscumque parentibus nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo "15 . In his verbis meis testimonium Apostoli, quod interposui praetermisit, cuius se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines trahere originale peccatum, mox adiunxi: De quo Apostolus ait: "r unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt "16 ; quo testimonio, ut diximus, praetermisso, cetera illa contexuit quae supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba apostolica ,quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium; quae verba tam recta et tanta luce fulgentia, tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: "c advertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam, sicut peccatum, sive hinc sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei ". Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: "c ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt quod lavacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias, et tamquam opus Dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur "17 . His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est 18 . Quousque simplicitati, qui haec loqueris, religiosorum pectorum et imperitis auribus perstabis illudere? Quem ad finem sese impudentia effrenata iactabit? Nihil te, cum haec scriberes, censura doctorum virorum, nihil reverentia futuri iudicii, nihil ipsa litterarum monumenta moverunt? Patere iam fallaciam tuam, et deprehensam teneri non vides? Quid in primo, quid in secundo opere conscripseris, quem nostrum ignorare arbitraris? Libuit enim prorsus, et decuit, his te compellare modis, quibus in parricidam publicum eloquens consul infremuit 19 .