# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.22.2-3

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, 1.22.2 to 1.22.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.22.2

AUG. Bene facis, indicare nobis, ne forte non agnosceremus, de invectivis Ciceronis te ista sumpsisse atque vertisse, sed non timemus Iulianum, cum videmus factum esse Tullianum; immo potius dolemus insanum, cum videmus sensum perdidisse christianum. Quid enim insanius, quam prohibere a parvulis medicum Christum, dicendo non esse in eis quod venit ille sanare? Cicero invectus in patriae parricidam, eam defendebat civitatem quam rex eius Romulus, congregatis undecumque peccatoribus condidit; tu autem tot parvulos, qui sine sacro Baptismate moriuntur, et clamas peccatum nullum habere, et ad civitatem Regis, ad cuius imaginem facti sunt, non permittis accedere. Me pronuntia vera dicere.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
