# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.23

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.23

IUL. Apostoli me testimonium praetermisisse confingis, quod nec tibi opitulari potest, et a me praetermissum non est; sed eo insertum ordine, quo a te fuerat collocatum; utque in primo fideliter commemoratum, ita enim in quarto operis mei libro, licet cursim et breviter, explanatum est 20 . Commemorationem quoque catholicae Ecclesiae, quam tu ad hoc feceras, ut catholicam fidem desererent a te decepti, et catholica miserabiles appellatione gauderent, non praetermisi. Et quamvis nulla argumentorum vis in eiusmodi verbis esset, tamen a me haud aliter dictorum tuorum caput propositum est, quam a te fuerat ordinatum. Lege editos libros meos responsionisque fidem, quam tu arguis fraudis, aspiciens, me interim pronuntia vera dicere; tu vero, si consuetudo tua permiserit, erubesce. Sed iam ostensa inexcusabili falsitate, quae semper quidem turpis, fit tamen turpior cum locum censoris invadit, et deformitatem suam decori exprobrat alieno; responde, quid Manichaeis sensibus aut nomen Ecclesiae aut Apostoli verba conducant, ut ea cum tam magna invidia praetermissa causeris? AUG. Iam superius respondi huic calumniae tuae, qua mihi verborum tuorum minus integre positorum obicis falsitatem. Sed quod fecit ille decerptor, tu mihi tam libenter non tribueres, si eorum qui haec legunt, nolles esse deceptor. Omne peccatum conscribunt malae naturae.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
