Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.3
Not analysed yet
IUL. Testimonia tamen Scripturarum, quibus contra nos agi aliquid posse existimant, nonnulla praeterieram, quae me explanatum ire pollicitus eram, ut docerem ambigua quaeque Legis verba, quae ab inimicis nostris assumi solent, nec veritati praeiudicare perspicuae, et secundum hoc esse intellegenda, quod absolutissimis Scripturae sanctae auctoritatibus et insuperabili ratione firmatur. Siquidem hoc ipso, quam sit divinae Legis imperitus interpres et profanus apparet, quisquis putat eius sanctione defendi, quod iustitia non potest vindicari. AUG. Vos quod dicitis, potius non potest ulla iustitiae ratione defendi. Quia miseria generis humani, a qua nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis iustum iudicium, si non est originale peccatum. Aequitas divina non potest impugnari testimoniis biblicis.