# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.32

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.32

IUL. Quod si neutrum horum quae diximus, facies; et huic Deo te asseris credere, cuius institutis iniustitiam communiri aestimas; cognosce, multo te novum antiquo Manichaeo esse peiorem, qui talem Deum habeas, qualem Manichaeus Dei sui est commentus inimicum. AUG. Vos peius quam Manichaei saevitis in parvulos. Illi quippe animam saltem, quam partem Dei putant, sanari per Christum in parvulo volunt; vos autem, quem nec in anima, nec in carne ullum malum habere dicitis, per Christum sanari nulla ex parte permittitis. Et praeclari praedicatores sic praedicatis Iesum, ut eum negetis parvulorum esse Iesum. Unde namque hoc nomen acceperit, in Evangelio legite 27 , et nolite Salvatorem non salvis parvulis denegare. Plebeculae detestantur errorem pelagianum.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
