Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.33
Not analysed yet
IUL. Quas mihi ergo tu hic ambages, quae cervicalia, mendaciorum et ineptiarum, quae Hierusalem fornicanti Ezechiel propheta imputat 28 ; admovebis, in quibus muliebres animae cubent, nomina mysteriorum tenentes, cum in ipsam divinitatem retecta profanitate commiserint. Remotis omnibus praestigiis et advocatarum saepe a te plebicularum catervis, doce iustum esse quod per Scripturas sanctas affirmare conaris. AUG. Plebicularum, quas irrides, catervae, noverunt catholicam fidem, quae a Salvatore salvari confitentur infantes; et ideo Pelagianorum, qui hoc negant, detestantur errorem. Ne in infinita volumina extendatur oratio.