# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.34

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.34

IUL. Ne ergo in infinita volumina exten tur oratio, hic, hic harum de quibus agimus, rerum genus, species, differentia, modus, qualitasque cernatur; immo sollicitius utrum sint, unde sint, ubi sint, quid etiam mereantur, et a quo. Hoc enim modo nec diu per disputationum anfractus errabitur, et certum quod teneri debeat, apparebit. AUG. Ideo contra unum librum meum libros octo scripsisti, quia per tua compendia dialectica diu disputare noluisti. Definitio iustitiae.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
