# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.36

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.36

IUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes et, ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua iugalitate perficitur; tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine iustitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet 29 . AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole 30 etc.? Et dic mihi, quare homo etiam vanitati similis factus est 31 , qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo et, si bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint 32 ? Deus est origo iustitiae.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
