# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.37

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.37

IUL. Haec igitur augusta virtus, expunctrix uniuscuiusque meritorum, in operibus quidem imaginis Dei, id est humanae animae, pro creaturae ipsius modo et viribus intermicat; in ipso vero Deo, omnium quae sunt ex nihilo conditore, immenso et claro per aeternum orbe resplendet. Origo eius divinitas est, aetas eius aeternitas, et aeternitas ultro citro nescia vel desinere vel coepisse. Ut ergo genus eius (quo nomine nihil aliud quam originem intellegi volo) Deus est; ita species eius in legum promulgatione iudiciorumque apparet effectibus. AUG. Si origo iustitiae Deus est, ut fateris, cur homini ab ipso dari iustitiam non fateris, et potius humanae voluntatis arbitrium, quam Dei donum, vis esse iustitiam; ut sis in eis de quibus dictum est: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 33 ? Erubescite tandem, obsecro, et ab illo iustitiam poscite, qui est, ut fateri compulsi estis, origo iustitiae. Iustitiae differentia, modus, qualitas.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
