# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.4

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.4

IUL. Nam si Lex Dei fons est ac magistra iustitiae, auxiliis quoque eius, Dei aequitas adiuvari potest, impugnari non potest. Nullum ergo adminiculum iniquitati de illius Scripturae viribus comparari natura rerum sinit, quae hanc unam promulgationis causam habuit, ut eius testimoniis, remediis, minis, ultionibus iniquitas deleretur. AUG. Eius testimoniis declaratur, quod: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 2 . Cum qua eum vanitate nasci, non solum veridica Scriptura qua plangitur, verum etiam laboriosa et aerumnosa cura qua eruditur, ostendit. In eius remediis legitur, etiam cum parvulus natus fuerit, offerendum esse sacrificium pro peccato 3 . In eius minis legitur, interituram fuisse animam parvuli, si die non circumcideretur octavo 4 . In eius ultionibus legitur, iussos interimi etiam parvulos, quorum parentes ad iracundiam provocaverunt Deum, ut internitione bellica delerentur 5 . Explicanda sunt testimonia biblica quae ambigua videntur.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
