# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.40

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.40

IUL. Quos enim fecit quia voluit, nec condemnat nisi spretus; si cum non spernitur, faciat consecratione meliores; nec detrimentum iustitiae patitur, et munificentia miserationis ornatur. AUG. Qui non condemnat nisi spretus, dic, utrum spernat suam imaginem nisi spretus. Quod si non audes, dic unde spernat eos quos parvulos non adoptat, a quibus eum spretum non invenies, nisi eos invenias in Adam. Ubi simul invenies, ut spernantur, deberi omnibus per iustitiam, nec tamen sperni omnes propter ineffabilem et inscrutabilem gratiam. Infirma eligit Deus.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
