# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.43

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.43

IUL. Nequaquam te acquiescere eruditorum sententiis, ut addas, secundum quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus sapientiam mundi 39 ; disputatores vero nostros sine metu a te posse despici, quod nulla auctoritate talium premaris. AUG. Tu eos despicis, qui eis docentibus originale peccatum ita resistis, ut tamquam Manichaeos insuper crimineris, me nominans, illos significans. Definitio peccati quod tantummodum peccatum est.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
