# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.45

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.45

IUL. O lucens aurum in stercore! Quid verius, quid plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset? Peccatum est , inquis, voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere 41 . Ostendit hoc Ecclesiasticus : Deus , inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui; posuit ante eum vitam et mortem, aquam et ignem; quod placuerit ei, dabitur illi 42 . Et per Isaiam Deus: Si volueritis , inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet 43 . Et Apo olus: Resipiscite iuste , et nolite peccare 44 ; atque iterum: Nolite errare; Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, illa et metet 45 . AUG. Haec testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua quisque id quod vult agit; ut si non habetur, ab eo poscatur qui in nobis operatur et velle 46 ; si autem habetur, fiant opera iustitiae, et ei, qui illam operatus est, agantur gratiae. Dextera et sinistra.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
