# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.48.1

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.48.1

IUL. Meretur autem et ab honestis exsecrationem, et ab illa iustitia, cuius hic tota causa vertitur, legitimam condemnationem. Omnibus itaque aulaeis reductis profer aliquando luce palam, per quid doceas naturale esse peccatum. Certe nihil superius falso vel de divinae laude iustitiae, vel de culpae definitione collectum est. Ostende ergo, haec duo in parvulis posse constare: si nullum est sine voluntate peccatum, si nulla voluntas, ubi non est explicata libertas, si non est libertas, ubi non est facultas per rationem electionis; quo monstro peccatum in infantibus invenitur, qui rationis usum non habent? Igitur nec eligendi facultatem, ac per hoc nec voluntatem; atque his irrefutabiliter concessis, nec aliquod omnino peccatum. His igitur molibus pressus, videamus quo eruperis. Nullo , inquis, peccato parvuli premuntur suo , sed premuntur alieno 56 . Necdum claruit quid mali sentias. Suspicamur enim te ad invidiam cuiuspiam hominis, cuius iniquitatem ut Poenus orator exprimeres, haec in medium protulisse. Apud quem igitur impollutam innocentiam scelus gravavit externum? Quis ille fuit, qui hos adiudicaret reos, tam excors, tam trux, tam oblitus Dei et aequitatis, barbarus perduellis? Laudamus prorsus ingenium tuum; apparet eruditio, non potuisti aliter, dignam generis humani odio, iudicis nescio cuius, immo tyranni allegare personam, quam iurando non solum eum non pepercisse his qui nihil peccavissent, verum etiam his qui nec peccare potuissent. Solet quippe apud suspiciosum animum bona conscientia laborare pro defensione sui, ne forte deliquerit, quia delinquere vel potuit; absolute autem vindicatur a crimine, qui ipsa rei impossibilitate defenditur. Pande igitur quis est iste innocentium addictor. Respondens: Deus; percussisti quidem animum, sed quoniam vix tantum sacrilegium fidem meretur, quid dixeris ambigamus. Scimus enim homonyme usurpari nomen hoc posse: Sunt quippe dii multi et domini multi; nobis tamen unus est Deus Pater ex quo omnia, et unus est Dominus Iesus Christus per quem omnia 57 . Quem igitur Deum in crimen vocas? Hic tu, sacerdos religiosissime, rhetorque doctissime, exhalas tristius et horridius aliquid, quam vel Amsancti vallis, vel puteus Averni, immo scelestius quam ipsa in his locis idolorum cultura commiserat 58 . Deus, ais, ipse qui commendat suam caritatem in nobis 59 , qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit 60 , ipse sic iudicat, ipse est nascentium persecutor, ipse pro mala voluntate aeternis ignibus parvulos tradit, quos nec bonam, nec malam voluntatem scit habere potuisse. Post hanc ergo sententiam, tam immanem, tam sacrilegam, tam funestam, si sanis iudicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem. Iusta enim, et probabili gravitate, indignum te disputatione censerem, qui eo usque a religione, ab eruditione, a communibus postremo sensibus aufugisses ut, quod vix ulla barbaries, Dominum tuum criminosum putares.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
