Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.48.2
Not analysed yet
AUG. Non est magnum, quod vides non habere parvulos propriam voluntatem ad eligendum bonum, vel malum. Illud vellem videres, quod vidit qui scribens ad Hebraeos dixit, filium Israel Levi in lumbis Abraham patris sui fuisse, quando est ille decimatus, et ideo etiam istum in illo fuisse decimatum 61 . Ad hoc si haberes oculum christianum, fide cerneres, si intellegentia non valeres, in lumbis Adam fuisse omnes, qui ex illo fuerant per concupiscentiam carnis orituri; quam, post peccatum, quo illi sua nuditas nuntiata est, sensit, aspexit, erubuit, operuit. Unde Ambrosius doc r meus, tui quoque doctoris excellenter ore laudatus: Quod igitur gravius est ,inquit, hac se Adam interpretatione succinxit, eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur. Et ideo male ibi succinctus Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret 62 . Merito etiam dicit, quod paulo ante memoravi: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt 63 . Hoc tu non videns, mihi caecus oblatras; sed in me, quidquid dicis, profecto et in ipsum dicis. Utinam ergo ita mihi cum illo commune sit praemium, sicut abs te audio cum illo commune convicium. Quid est quod clamas, et dicis: Si sanis iudicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem ? Possumne tecum largius, beneficentius, liberalius agere, quam ut ipsum inter nos constituam iudicem, de quo tui doctoris Pelagii iudicium iam tenemus? En adest ille, qui inter latinae linguae scriptores, flos quidam speciosus enituit, cuius fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere 64 . Hoc Pelagius de Ambrosio iudicavit. Quid ergo de hoc quod inter nos agitur, iudicavit Ambrosius? Dixi superius eius de peccato originali sine ulla obscuritate vel ambiguitate sententias; sed si parum est, adhuc audi: Om s, inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 65 . Quid ad ista respondes? Illa de Ambrosio dixit praeclara Pelagius; ista pro me contra te manifesta pronun avit Ambrosius; istum reprehende de quo dicit magister tuus, quod eum ne inimicus quidem ausus est reprehendere; et qui sanos iudices quaeris, istum nega sanum, ut te plane profitearis insanum. Sed indignaris homo piissimus, quod parvuli non renati, si moriantur ante propriae voluntatis arbitrium, propter aliena dicantur peccata damnari ab eo, qui commendat caritatem suam in nobis 66 ,qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit 67 ; quasi non de illo gravius conquerantur stulti et indocti similes tui, qui dicunt: Utquid creat, quos impios futuros et damnandos esse praescivit? Utquid eos postremo, donec ad impietatem damnabilem perveniant, facit vivere, quos antequam tales fierent, ex hac vita posset auferre; si animas amat, si commendat caritatem suam in nobis, si Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum ? Quibus si dicatur: O homo, tu qui es qui respondeas Deo? 68 Inscrutabilia sunt iudicia eius 69 ; irascuntur potius, quam mitescunt. Sed novit Dominus qui sunt eius 70 . Si ergo sanis iudicibus uti cupis, audi iudicem sanum singulariter a tuo doctore laudatum. Fuit ,inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt 71 . Sed peccatis, inquis, alienis non utique perire debuerunt. Aliena sunt, sed paterna sunt; ac per hoc iure seminationis atque germinationis et nostra sunt. Quis ab hac perditione liberat, nisi qui venit quaerere quod perierat 72 ? In eis ergo quos liberat, amplectamur misericordiam; in eis autem quos non liberat, agnoscamus iudicium occultissimum quidem, sed sine ulla dubitatione iustissimum.