Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.49
Not analysed yet
IUL. Pugnasse quidem cum principe tenebrarum deum lucis, Manichaeus finxit, et credidit, addiditque eius captivam teneri in hoc orbe substantiam; sed tantam infelicitatem colore pietatis nititur excusare, affirmans eum quasi bonum pro patria dimicasse civem, atque ideo obiecisse membra, ne perderet regna. Tu qui haec didiceras, quantum ea vel ad tempus deserendo profeceris intuere; dicis, Deum necessitatem non pertulisse belli, sed iniquitatem admisisse iudicii; nec tenebrosis hostibus, sed perspicuis subiacere criminibus; non impertisse postremo substantiam suam, sed aeternam violasse iustitiam. Quo quis vestrum peior sit, aliis aestimandum relinquo. Illud tamen liquet, ad unum vos opinionis nefas redire. Nam et Manichaeus subscribit iniquitatem Deo suo, cum eum allegat damnaturum, in ultimo die membra quae tradidit; et tu per hoc illum asseris infelicem, per quod corrumpit gloriam qua cluebat, et persequendo innocentiam quam creavit, perdidit iustitiam qua sacerrimus fuit. Tantum igitur huic, quem tu inducis Deo ille, quem magister tuus commentus fuerat, antecellit, quantum excusabilius est praelio superatum esse quam vitio. AUG. Si tibi placet innocentia parvulorum, remove ab eis, si potes, grave iugum quod est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 73 . Sed puto quod Scriptura, quae hoc dixit, melius te noverat quid esset innocentia creaturae, et quid iustitia Creatoris. Quis autem non videat, si habent parvuli, qualem praedicas, innocentiam, in gravi iugo eorum Dei non esse iustitiam? Porro, quia in iugo gravi eorum divina iustitia est; non est in eis talis, qualem praedicas, innocentia. Nisi forte tibi in hac quaestione laboranti, Deus iustus quidem, sed infirmus quodam modo subvenire poterit, quia suis imaginibus, ne innocentes gravis iugi miseria premerentur, subvenire non potuit; ut eum dicas voluisse quidem, quia iustus est, sed non potuisse quia omnipotens non est; atque ita de his angustiis exeas, ut fidei caput perdas, qua fide primitus in Symbolo confitemur credere nos in Deum Patrem omnipotentem. Deus igitur tuus, in tot et tantis malis quae parvuli patiuntur, aut iustitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam rerum humanarum est perditurus; quodlibet autem istorum dixeris, vide quid eris. Reus, non Deus.